monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 143
Qui cum hoc modo ad divinum mysterium accedunt, seipsos graviter laedunt, sed tamen oculos meos ad eos converto, cum se in amaritudine punientes, gratiam meam poenitendo postmodum requirunt. Quidam vero in corpore sanguinei et in anima velut putridum cadaver fetidi videntur; quoniam ipsi cruenta manu divisionem in hominibus facientes, animam suam quasi putrescente tabe crudelissimae perversitatis, fetidam reddunt, quia timorem meum non inspicientes, hoc quod in homine constitui sua crudelitate destituunt.